monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 11, 7
Audivique vocem de coelo mihi dicentem: Quamvis omnia quae in terra sunt ad finem suum tendant, ita quod mundus in defectu virium suarum positus ad exitum suum multis aerumnis et calamitatibus oppressus incurvetur; tamen sponsa Filii mei tam a praenuntiis filii perditionis quam ab ipso perditore in filiis suis multum fatigata nequaquam contereretur, quamvis ab eis multum impugnetur. Cum ipsa in fine saeculorum robustior et validior exsurgens pulchrior et clarior reddetur; quatenus hoc modo ad amplexus dilecti sui suavius et dulcius procedat.